ARISTATO

ARISTATO
ARISTATO
in L. Sal. tit. 16. §. 4. Siquis Aristatonem super hominem mortuum capulaverit etc. palla est, pallium, seu stragulum, defunctorum tumbis ac monumentis olim imponi solitum. Eadem L. tit. 58. §. 4. Codex Heroldi, Cheristaduna habet: ubi Wendelinus Aristatonem, Germanicum Eere-staet esse ait, quae vox honorarium statum sonat. Pallis autem tapetibusque tegi et insterni solitos Sanctorum, atque adeo nobilium et honoratiorum virorum tumulos, testantur praeterea Gregor. Turonens. de Gloria Confess. c. 20. 21. 30. alibique passim, Avitus Viennensis Poemat. l. 3. v. 253. Helmod. l. 1. c. 79. aliique Auctores, laudati Car. du Fresne in Glossar. Hinc mos in Ecclesia Romana. fluxit, mortuorum feretra pallis Ecclesiasticis obvoluta, in Aedem sacram, deferendi. Vide infra in Palla, et Guil. Apul. de Gestis Normann. qui sic de hoc ritu, ubi sermonem facit de Roberto Guiscardo, celebri Normannorum Duce:
Utile figmentum versutus adinvenit, atque
Mandat defunctum, quod quemlibet esse suorum
Gens sua testetur, qui cum quasi mortuus esset
Impositus feretro, pannusque obducere cerâ
Illitus hunc facie iussus latitante fuisset,
Ut Normannorum velare cadavera mos est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • aristato — a·ri·stà·to agg. TS bot., entom. di organo vegetale o di antenna di insetto, provvisto di arista Sinonimi: 1restato. {{line}} {{/line}} DATA: 1819 …   Dizionario italiano

  • aristato — pl.m. aristati sing.f. aristata pl.f. aristate …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • restato — 1re·stà·to agg. 1. TS bot., entom. → aristato 2. TS biol. dei peli della pelliccia di alcuni Mammiferi, provvisto di una serie di brevi espansioni laterali {{line}} {{/line}} DATA: 1959. 2re·stà·to p.pass., agg. → restare …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”